monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 9 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 28
Revolvendae sunt veteres historiae, et considerandum ne forte illud tempus significet quando Persae a Graecis victi sunt. Iuxta editionem Vulgatam usque ad finem libri una putatur visio, quae anno tertio Cyri Regis Persarum apparuit Danieli. Porro iuxta Hebraicam veritatem, separata sunt quae sequuntur, et scripta ordine praepostero. De cuius causis supra diximus: Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui subvertit Balthasar, narrantur ista quae scripta sunt.